[ Pobierz całość w formacie PDF ]

proprietates satis prolixe, & quantum rei, difficultas fert, clare explicuisse, atque talia
tradidisse, ex quibus multa praeclara, maxime utilia, & cognitu necessaria concludi possunt,
ut panim ex sequentibus constabit.
61
PARS TERTIA
De Origine & Natura Affectuum
PRAEFATIO
Plerique, qui de Affectibus, & hominum vivendi ratione scripserunt, videntur, non de rebus
naturalibus, quae communes naturae leges sequuntur, sed de rebus, quae extra naturam sunt,
agere. Imo hominem in natura, veluti imperium in imperio, concipere videntur. Nam
hominem naturae ordinem magis perturbare, quam sequi, ipsumque in suas actiones
absolutam habere potentiam, nec aliunde, quam a se ipso determinari, credunt. Humanae
deinde impotentiae, & inconstantiae causam non communi naturae potentiae, sed, nescio cui
naturae humanae vitio, tribuunt, quam propterea flent, rident, contemnunt, vel, quod
plerumque fit, detestantur; &, qui humanae Mentis impotentiam eloquentius, vel argutius
carpere novit, veluti Divinus habetur. Non defuerunt tamen viri praestantissimi (quorum
labori, & industriae nos multum debere fatemur), qui de recta vivendi ratione praeclara multa
scripserint, & plena prudentiae consilia mortalibus dederint; verum Affectuum naturam, &
vires, & quid contra Mens in iisdem moderandis possit, nemo, quod sciam, determinavit. Scio
equidem celeberrimum Cartesium, licet etiam crediderit, Mentem in suas actiones absolutam
habere potentiam, Affectus tamen humanos per primas suas causas explicare, simulque viam
ostendere studuisse, qua Mens in Affectus absolutum habere possit imperium; sed, mea
quidem sententia, nihil praeter magni sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo.
Nam ad illos revertere volo, qui hominum Affectus, & actiones detestari, vel ridere malunt,
quam intelligere. His sine dubio mirum videbitur, quod hominum vitia, & ineptias more
Geometrico tractare aggrediar, & certa ratione demonstrare velim ea, quae rationi repugnare,
quaeque vana, absurda, & horrenda esse clamitant. Sed mea haec est ratio. Nihil in natura fit,
quod ipsius vitio possit tribui; est namque natura semper eadem, & ubique una, eademque
ejus virtus, & agendi potentia, hoc est, naturae leges, & regulae, secundum quas omnia fiunt,
& ex unis formis in alias mutantur, sunt ubique, & semper eaedem, atque adeo una, eademque
etiam debet esse ratio rerum qualiumcunque naturam intelligendi, nempe per leges, & regulas
naturae universales. Affectus itaque odii, irae, invidiae &c. in se considerati ex eadem naturae
necessitate, & virtute consequuntur, ac reliqua singularia; ac pro inde certas causas agnoscunt,
per quas intelliguntur, certasque proprietates habent, cognitione nostra aeque dignas, ac
proprietates cujuscunque alterius rei, cujus sola contemplatione delectamur. De Affectuum
itaque natura, & viribus, ac Mentis in eosdem potentia eadem Methodo agam, qua in
praecedentibus de Deo, & Mente egi, & humanas actiones, atque appetitus considerabo
perinde, ac si Quaestio de lineis, planis, aut de corporibus esset.
DEFINITIONES
I. Causam adaequatam appello eam, cujus effectus potest clare, & distincte per eandem
percipi. Inadaequatam autem, seu partialem illam voco, cujus effectus per ipsam solam
intelligi nequit.
62
II. Nos tum agere dico, cum aliquid in nobis, aut extra nos fit, cujus adaequata sumus causa,
hoc est (per Defin. praeced.) cum ex nostra natura aliquid in nobis, aut extra nos sequitur,
quod per eandem solam potest clare, & distincte intelligi. At contra nos pati dico, cum in
nobis aliquid fit, vel ex nostra natura aliquid sequitur, cujus nos non, nisi partialis, sumus
causa.
III. Per Affectum intelligo Corporis affectiones, quibus ipsius Corporis agendi potentia
augetur, vel minuitur, juvatur, vel coercetur, & simul harum affectionum ideas.
Si itaque alicujus harum affectionum adaequata possimus esse causa, tum per Affectum
actionem intelligo, alias passionem.
POSTULATA
I. Corpus humanum potest multis affici modis, quibus ipsius agendi potentia augetur, vel
minuitur, & etiam aliis, qui ejusdem agendi potentiam nec majorem, nec minorem reddunt.
Hoc Postulatum, seu Axioma nititur Postulato 1 & Lemmata 5 & 7, quae vide post Prop. 13 p.
2.
II. Corpus humanum multas pati potest mutationes, & nihilominus retinere objectorum
impressiones, seu vestigia (de quibus vide Post. 5 p. 2), & consequenter easdem rerum
imagines; quarum Defin. vide Schol. Prop. 17 p. 2.
PROPOSITIO I
Mens nostra quaedam agit, quaedam vero patitur, nempe quatenus adaequatas habet ideas,
eatenus quaedam necessario agit, & quatenus ideas habet inadaequatas, eatenus necessario
quaedam patitur.
DEMONSTRATIO
Cujuscunque humanae Mentis ideae aliae adaequatae sunt, aliae autem mutilatae, & confusae
(per Schol. Prop. 40 p. 2). Ideae autem, quae in alicujus Mente sunt adaequatae, sunt in Deo
adaequatae, quatenus ejusdem Mentis essentiam constituit (per Coroll. Prop. 11 p. 2), & quae
deinde inadaequatae sunt in Mente, sunt etiam in Deo (per idem Coroll.) adaequatae, non
quatenus ejusdem solummodo Mentis essentiam, sed etiam quatenus aliarum rerum Mentes in
se simul continet. Deinde ex data quacunque idea aliquis effectus sequi necessario debet (per
Prop. 36 p. 1), cujus effectus Deus causa est adaequata (vide Defin. 1 hujus), non quatenus
infinitus est, sed quatenus data illa idea affectus consideratur (vide Prop. 9 p. 2). At ejus
effectus, cujus Deus est causa, quatenus affectus est idea, quae in alicujus Mente est
adaequata, illa eadem Mens est causa adaequata (per Coroll. Prop. 11 p. 2). Ergo Mens nostra
(per Defin. 2 hujus), quatenus ideas habet adaequatas, quaedam necessario agit, quod erat
primum. Deinde quicquid necessario sequitur ex idea, quae in Deo est adaequata, non
quatenus Mentem unius hominis tantum, sed quatenus aliarum rerum Mentes simul cum
ejusdem hominis Mente in se habet, ejus (per idem Coroll. Prop. 11 p. 2) illius hominis Mens
non est causa adaequata, sed partialis, ac proinde (per Defin. 2 hujus) Mens quatenus ideas
inadaequatas habet, quaedam necessario patitur. Quod erat secundum. Ergo Mens nostra, &c.
Q.E.D.
63
Corollarium
Hinc sequitur Mentem eo pluribus passionibus esse obnoxiam, quo plures ideas inadaequatas
habet, & contra eo plura agere, quo plures habet adaequatas.
PROPOSITIO II
Nec Corpus Mentem ad cogitandum, nec Mens Corpus ad motum, neque ad quietem, nec ad
aliquid (si quid est) aliud determinare potest.
DEMONSTRATIO
Omnes cogitandi modi Deum, quatenus res est cogitans, & non quatenus alio attributo
explicatur, pro causa habent (per Prop. 6 p. 2); id ergo, quod Mentem ad cogitandum
determinat, modus cogitandi est, & non Extensionis, hoc est (per Defin. 1 p. 2), non est
Corpus: Quod erat primum. Corporis deinde motus, & quies ab alio oriri debet corpore, quod
etiam ad motum, vel quietem determinatum fuit ab alio, & absolute, quicquid in corpore
oritur, id a Deo oriri debuit, quatenus aliquo Extensionis modo, & non quatenus aliquo
cogitandi modo affectus consideratur (per eandem Prop. 6 p. 2), hoc est, a Mente, quae (per [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • anikol.xlx.pl